- MALPICA
- MALPICAnomen illustris in Hispania familiae, cum titulo Marchionatus, quae Riberaeae ramus est. In hac enim, e Gallaecia oriund, Ruis Lopezius de Ribera meritis sub Alfonso ultimo inclaruit, pater Perafani, Iudicis maioris Andalusrae: cuius ex silio Didaco Gomezio nepos Perasanus, Comitatûs de los Molares titulos prioribus adiecit, duasque solum filias reliquit, quae Riberanum nomen Henriqueziis intulerunt. Sed praeter hanc praecipuam lineam, Perafani modo dicti silii etiam ac Didaci Gomesii fratres fuerunt Rodericus, Consalvus Marinno et Michael Lopezius, singuli peculiarium linearum auctores. Inprimis Paganus (Payo) de Ribera Dn. de Malpioa et Valdipufa at que Marescallus Castellae: Verum cum huius silii prole carerent, per filiam Aldonciam successio et nomen Ribera ad Barrosios translatum est; ex his enim Petro Gomesio ista nupserat. Huius posteritas huc usque duravit, et March. de Malpicâ nomen nacta est, cuius series sic habet: Petrus Gomezius Barrosus Dn. de Parla, modo memoratus, pater fuit, ex Pagani de Ribera, Dn. de Malpica, filiâ Aldonciâ, Pagani seu Payo Barroso de Ribera Dn. de Malpica; cui ex Leonora Carrillo de Mendoza genitus, Franciseus I. de Rib. Barr. Marescallus Castellae, Dn. de Malpica, pater fuit, ex Maria de Figueroa (fil. Francisci Alvari Toletani Com. Oropesae) Petri Marchionis de Malpiea Maresc. Castellae: quo et Catharina de Ribera (sil. Perafani Ducis Alcalae Proregis Neapolitani) natus Franciscus II. Marchio de Malpica, Maresc. Castellae; ex Iohanne Henriquezia, suseepit Balthasarum Comitem de Navamoraz, Catharinam (ux Henrici Davila et Guzmann. Marsch. de Povar) Marianam (uxorem Friderici de Roxas et Guzman Dn. de Layos Com. de Mord) Mariam et Agnetem Moniales nominis de Ribera Barroso March. de Malpica, Spenerus Thes. Part. II. p. 51.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.